라틴어 문장 검색

Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse, inanibus occurrit et nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans.
(카이사르, 내란기, 3권 8:4)
Una ex his, quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est;
(카이사르, 내란기, 3권 14:3)
Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum et, sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur;
(카이사르, 내란기, 3권 15:1)
Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis, ac se Libo cum Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M.
(카이사르, 내란기, 3권 15:6)
Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit;
(카이사르, 내란기, 3권 16:2)
Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas:
(카이사르, 내란기, 3권 16:5)
Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit.
(카이사르, 내란기, 3권 18:1)
Bibulum in obsidione habuerant, legiones equitesque ex Syria deduxerat.
(카이사르, 내란기, 3권 31:5)
Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant.
(카이사르, 내란기, 3권 110:11)
credas inlidi cautibus algam et raucum bibulis inserpere murmur harenis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:142)
Aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:3)
nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장4)
meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:1)
uenationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, euenisse sibi quod Polluci:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 1:2)
e duobus consulatus competitoribus, Lucio Lucceio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit, pactus ut is, quoniam inferior gratia esset pecuniaque polleret, nummos de suo communi nomine per centurias pronuntiaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION